Latin
2.321.1492 to 2.321.1517
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1492-1517
Unproofread scanNot analysed yet
«Raro jejunate, crebrius nubite. Non enim potestis implere opera nuptiarum, nisi mulsum, et carnes, et nucleum sumpseritis. Viribus opus est ad libidinem. Cito caro consumpta marcescit. Nolite timere fornicationem. Qui semel in Christo baptizatus est, cadere non potest: habet enim, ad despumandas libidines, solatia nuptiarum. Quod et si cecideritis, redintegrabit vos poenitentia, et qui in baptismate fuistis hypocritae, eritis in poenitentia solidae fidei. Neque turbemini, putantes inter justum et poenitentem aliquid interesse, et humiliorem gradum dare quidem veniam, sed coronam tollere. Una est enim retributio. Qui ad dexteram steterit, introibit in regna coelorum. »His consiliis subulci tui pastoribus nostris ditiores sunt, et hirci plurimas secum capras trahunt: Equi insanientes in feminas facti sunt (Jerem. V, 8), statim, ut mulieres viderint, adhinniunt, et impatientiam suam, proh nefas! Scripturarum solantur exemplis. Sed et ipsae mulierculae miserae et non miserabiles praeceptoris sui verba cantantes (quid enim nisi semen requirit Deus?) non solum pudicitiam, sed etiam verecundiam perdiderunt, majorique procacitate defendunt libidinem quam exercent. Habes praeterea in exercitu plures succenturiatos, habes scurras et velites in praesidiis, crassos, comptos, nitidos, clamatores, qui te pugnis calcibusque defendant. Tibi cedunt de via nobiles, tibi osculantur divites caput. Nisi enim tu venisses, ebrii atque ructantes paradisum intrare non poterant. Macte virtute, imo vitiis, habes in castris tuis et Amazones (Vide Commentar. in cap. XVI Jerem.) exerta mamma, et nudo brachio et genu, venientes contra se viros ad pugnam libidinum provocantes. Et quia opulentus paterfamilias es, in aviariis tuis non turtures, sed upupae (Et Com. in cap. V. Zachar.) nutriuntur, quae tota foetidae voluptatis lustra circumvolent. Me carpe, me disjice, objice crimina quae volueris, argue luxuriae et deliciarum. Magis me amabis, si talis fuero, ero enim de armento tuo.