Latin
2.321.1518 to 2.321.1529
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1518-1529
Unproofread scanNot analysed yet
Romam alloquitur. —Sed ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam, Christi confessione delesti. Urbs potens, urbs orbis domina, urbs Apostoli voce laudata (Rom. I), interpretare vocabulum tuum. Roma aut fortitudinis nomen est apud Graecos, aut sublimitatis juxta Hebraeos. Serva quod diceris, virtus te excelsam faciat, non voluptas humilem. Maledictionem quam tibi Salvator in Apocalypsi (cap. XVII et XVIII) comminatus est, potes effugere per poenitentiam, habens exemplum Ninivitarum. Cave Joviniani nomen, quod de (Jove) idolo derivatum est. Squalet Capitolium, templa Jovis et caeremoniae conciderunt. Cur vocabulum ejus, et vitia, apud te vigeant? Adhuc sub regibus, et sub Numa Pompilio facilius majores tui Pythagorae continentiam, quam sub consulibus Epicuri luxuriam susceperunt.