Latin
2.321.62 to 2.321.90
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.62-90
Unproofread scanNot analysed yet
Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan II, 6). Eligat adversarius e duobus quod vult: optionem ei [Al. enim] damus. Manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventos est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur. non remaledixit (I Petr. II, 22), et tanquam agnus coram tondente se, sic non aperuit «s suum (Isa. LIII, 9); ad quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil; qui cum peccatum non fecisset (I Joan. III, 5), pro nobis peccatum cum fecit Deus (II Cor. V, 21). Nos autem, juxta Epistolam Jacobi, multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis (Jacob. III. 2), nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job XIV, 4, 5). Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum se esse a peccatis? Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adam (Prov. XX 9 9). Unde et David: Ecce, ait, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me 2 mater mea (Psal. L, 7). Et beatus Job: Si fuero justus, os m…um impia loquetur, et si sine crimine, pravus inveniar. Et si purificatus in nive et lotus mundis manibus, satis me sorde tinxisti, et exsecratum est me vestimentum meum (Job XIV, et IX juxta LXX). Verum ne penitus desperemus, arbitrantes nos post peccata baptismi non posse salvari, statim hoc ipsum temperat: Et si quis peccavit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro lotius mundi (I Joan. II, 1, 2). Hoc ad credentes post baptisma loquitur, et advocatum pro delictis eorum Dominum pollicetur, Nec dicit: Si quid peccaveritis, advocatum habetis apud Patrem Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis vestris;