Latin
2.321.91 to 2.321.121
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.91-121
Unproofread scanNot analysed yet
ne eos diceres, non plena fide baptisma consecutos; sed Advocatum, inquit, habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; et non solum pro Joannis, illorumque peccatis; sed etiam pro totius mundi. In toto autem mundo et apostoli sunt omnesque credentes. Ex quibus liquido comprobatur, post baptisma posse peccari. Frustra enim habemus advocatura Jesum Christum, si peccari non potest. Error Montani et Novati damnatur. Liberi arbitrii sumus conditi. Nova imperitiae factio. Petrus apostolus, ad quem dictum fuerat: Qui lotus est, non necesse habet ut iterum lavet (Joan. XIII, 10): et, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); ab ancilla perterritus negat. Et ipse Dominus: Simon, Simon, ecce, inquit. Satanas postulavit vos, ut cribraret sicut [Al. quasi] triticum. Ego autem rogavi pro te, ne [Al. ut non] deficeret fides tua (Luc. XXII, 31). Et in eodem loco: Vigilate et orate, ne iniretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Quod si ante crucem dictum responderis, certe post crucem in Oratione Dominica dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12). Si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, quae in baptismate jam dimissa sunt? Quid oramus ne intremus in tentationem, et ut liberemur a malo, si diabolus tentare non potest jam baptizatos? Aliud autem est, si ad catechumenos haec oratio pertinet, et non convenit fidelibus et Christianis. Paulus electionis vas castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniatur (I Cor. IX, 27): Et datus est mihi, inquit, stimulus carnis, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7).