Latin
1.469.185 to 1.469.198
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.185-198
Unproofread scanNot analysed yet
Ecclesiae fides. —Secundum locum quem mihi ab eo reprehensum frater ostendit, quia valde frivolus est, et apertam sui praefert calumniam, ponam breviter. In eo testimonio ubi Paulus loquitur: «Sedere eum faciens ad dexteram suam In coelestibus, super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro (Ephes. I, 20, 21); »post multiplicem expositionem, cum ad ministrorum Dei officia pervenissem, et de principalibus ac potestatibus et virtutibus ac dominationibus dicerem, etiam hoc addidi: «Necesse est, ut subjeetos habeant, et timentes se, et servientes sibi, et eos qui a sua fortitudine roborentur. Quae distributiones officiorum, non solum in praesentiarum, sed etiam in futuro saeculo erunt: ut per singulos profectus et honores, ascensiones et descensiones, vel crescat aliquis, vel decrescat, et sub alia atque alia potestate, virtute, principatu, et dominatione flat. »Et post exemplum terreni regis, totamque palatii descriptionem, per quam diversa ministeriorum Dei officia demonstrabam, addidi: «Et putamus Deum, Dominum dominorum, regemque regnantium, simplici tantum ministerio esse contentum? »Quomodo archangelus non dicitur, nisi qui prior est angelorum: sic Principatus et Potestates et Dominationes non appellantur, nisi subjectos aliquos habeant et. inferioris gradus. sin autem putat idcirco me Origenem sequi, quia profectus et honores, ascensiones et descensiones,, incrementa et immunitiones, in expositione mea posui; sciat multum in ter esse de angelis et Seraphim et Cherubim dicere, daemones et homines fieri, quod affirmat Origenes; et ipsos inter se angelos diversa officiorum genera osse sortitos, quod Ecclesiae non repugnat. Quomodo et inter homines ordo dignitatum ex laboris varietate diversus est, cum episcopus et presbyter, et omnis ecclesiasticus gradus habeat ordinem suum; et tamen omnes homines sunt: sic et inter angelos merita esse diversa, et tamen in angelica omnes persistere dignitate: nec de angelis homines fieri, nec rursum homines in angelos reformari.