Latin
1.469.199 to 1.469.219
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.199-219
Unproofread scanNot analysed yet
24. Verecunde non posuit nomina expositorum. -Tertius est reprehensionis locus quod dicente Apostolo: «Ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II, 7), »nos triplicem expositionem posuimus. In prima quid nobis videretur: in secunda quid Origenes opponeret: in tertia quid Apollinarius simpliciter explanaret. Quorum si nomina non posui, ignosce verecundiae meae: non debui eos carpere, quos imitabar ex parte, et quorum in Latinam linguam sententias transferebam. «Sed, dixi, qui diligens lector est, statim requiret, et dicet. Et rursus in fine. Alius vero hoc quod ait, «Ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, »ad illam intelligentiam transfert. »Ecce, inquies, sub diligentis lectoris persona, Origenis sententias explicasti. Fateor errorem, non debui diligentem dicere, sed blasphemum: quod si fecissem, et aliquo scissem vaticinio te istiusmodi naenias sectaturum, etiam calumniae verba vitassem. Grande crimen si Origenem diligentem dixi esse lectorem, cujus septuaginta libros Interpretatus sum, quem in coelum laudibus tuli; pro quo compulsus sum ante biennium brevi libello tuis contra me praeconiis respondere (Epistola ad Pammach. ante biennium scripta). Ecclesiarum magistrum a me dictum esse Origenem, in tuis laudibus objicis: et putas quod pertimescere debeam, si diligentem lectorem me illum dixisse inimicus accuses. Solemus et negotiatores parcissimos, et frugi servos, et molestos paedagogos, et argulissimos fures, diligentes vocare. Et in Evangelio villicus iniquitatis prudenter quaedam fecisse dicitur (Luc. XVI, 8); et, «Prudentiores sunt filii hujus saeculi filiis lucis in generatione sua (Ibid.) . »Et, «Serpens sapientior erat omnibus bestiis, quas fecit Dominus super terram (Gen. III 1)·» Corpus mortis quod sit. —Quartus reprehensionis locus, exordium secundi libri possidet, in quo hoc Pauli testimonium exposuimus: «Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus (Ephes.