Latin
1.469.276 to 1.469.298
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.276-298
Unproofread scanNot analysed yet
sed libidinem et coitum viri et uxoris aufero, dicente Apostolo: «Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VIII, 29). »Et Dominus interrogatus in Evangelio, cujus de septem fratribus in resurrectione esse deberet uxor, ait: «Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim neque nubent, neque nubentur; sed erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 29, 50). »Et revera ubi inter virum et mulierem castitas est, nec vir incipit esse, nec femina, sed adhuc in corpore positi, mutantur in angelos, in quibus non est vir neque mulier. Quod et in alio loco ab eodem Apostolo dicitur: «Quicunque in Christo baptizali estis, Christum induistis. Non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina. Omnes enim unum vos estis in Christo Jesu (Galat. III, 27, 28). »Accusationes Rufini falsae. Rufinus Graecas litteras didicerat sine magistro. Gregarium Nazian. zenum transtulerat. —Sed quoniam de confragosis et asperis locis enavigavit oratio, et haereseos crimen impactum tota frontis libertate repulimus [mss. respuimus], ad alias ejus accusationis partes, quibus nos mordere nititur, transeamus. E quibus prima est, me hominem maledicum, omnium detractorem, in praecessores meos genuinum semper infigere. Det unum, cujus in opusculis meis nomen taxaverim, vel quem juxta artem illius figurata laude perstrinxerim. Sin autem contra invidos loquor, et Luscium Lavinium, vel Asinium Pollionem de genere Corneliorum, styli mei mucro convulnerat, si histriculae et lividae mentis hominem a me submoveo, et ad unum stipitem cuncta jacula dirigo, quid vulnera sua partitur in multos? quid ex impatientia respondendi, ostendit se esse qui petitur? Objicit mihi perjurium, et mistum sacrilegio, quod in libro (Epist. 22. ad Eustochium) quo ad instituendam Christi Virginem loquor, ante tribunal judicis dormiens pollicitus sim, nunquam me litteris saecularibus daturum operam, et nihilominus damnatae eruditionis interdum meminerim.