Latin
1.469.299 to 1.469.320
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.299-320
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum iste est Sallustianus Calpurnius, qui nobis per Magnum oratorem, non magnam moverat quaestionem, cui libello brevi satisfecimus. Nunc quod instat, pro sacrilegio atque perjurio somnii respondendum est. Dixi me saeculares litteras deinceps non lecturum: de futuro sponsio est, non praeteritae memoriae abolitio. Et quomodo, inquies, tenes, quod tanto tempore non relegis? Rursum si aliquid de veteribus libris respondero. et dixero, adeo in teneris consuescere multum est (VIRGIL. Georg. II): dum renuo, crimen incurro, et pro me testimonium proferens, hoc ipso ar…or, quo defendor. Scilicet nunc longo sermone texendum est, quod probant conscientiae singulorum. Quis nostrum non meminit infantiae suae? Ego certe, ni tibi homini severissimo risum moveam, et imiteris aliquando Crassum, quem semel in vita dicit risisse Lucilius, memini me puerum cursitasse per cellulas servulorum, diem feriatum duxisse lusibus, et ad Orbilium saevientem de aviae sinu tractum esse captivum. Et quo magis stupeas, nunc cano et recalvo capite, saepe mihi videor in somnis comatulus, et sumpta toga, ante rhetorem controversiolam declamare. Cumque experrectus fuero, gratulor me dicendi periculo tiberatum. Crede mihi, multa ad purum recordatur infantia. Si litteras didicisses, oleret testa ingenioli tui, quo semel fuisset imbuta. Lanarum conchylia nullae aquae diluunt. Etiam asini et bruta animalia, quamvis in longo itinere, noverunt secundo diverticula. Miraris si ego litteras Latinas non sum oblitus, cum tu Graecas sine magistro didiceris? Septem modos conclusionum dialectica me elementa docuerunt; quid significet άςίωμα, quod nos pronuntiatum possumus dicere: quomodo absque verbo et nomine nulla sententia fit, soritarum gradus, pseudomeni argutias, sophismatum fraudes. Jurare possum me postquam egressus de schola sum, haec nunquam omnino legisse. Bibendum igitur mihi erit de Lethaeo gurgite juxta fabulas poetarum, ne arguar scire quod didici.