Latin
1.469.321 to 1.469.339
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.321-339
Unproofread scanNot analysed yet
En tu qui in me parvam criminaris scientiam, et videris tibi litteratulus atque Rabbi, responde, cur scribere aliqua ausus sis, et virum disertissimum Gregorium pari eloquii splendore transferre. Unde tibi tanta verborum copia, sententiarum 487 lumen, translationum varietas, homini, qui oratoriam vix primis labris in adolescentia degustasti? Aut ego fallor, aut tu Ciceronem occulte lectitas. Et ideo tam disertus es, mihique lectionis ejus crimen intendis, ut solus inter ecclesiasticos tractatores eloquentiae flumine glorieris. Licet magis philosophos sequi videaris, spinas Cleanthis, et contorta Chrysippi, non ex arte quam nescis, sed de ingenii magnitudine. Et quoniam Stoici logicam sibi vindicant, et tu hujus scientiae deliramenta contemnis, in hac parte Epicureus es: nec quaeris quomodo, sed quid loquaris. Quid enim ad te pertinet, si alius non intelligat quid velis dicere, quia non ad omnes, sed ad tuos loqueris? Denique et ego scripta tua relegens, quanquam interdum non intelligam quid loquaris, et Heraclitum me legere putem: tamen non doleo, nec me poenitet tarditatis: id enim in legendo patior, quod tu pateris in scribendo. Somnium defendit. Sanctorum locorum celebritas et de toto orbe conventus. —Cur Hieronymo detraxerit Rufinus. —Haec dicerem, si quippiam vigilans promisissem. Nunc autem, novum impudentiae genus, objicit mihi somnium meum. Utinam celebritas loci, et sanctorum de toto orbe conventus, sineret me divinas Scripturas legere! In tantum spatium non habeo externa meditandi. Sed tamen qui somnium criminatur, audiat prophetarum voces, somniis non esse credendum, quia nec adulterium somnii ducit me ad tartarum, nec corona martyrii in coelum levat. Quoties vidi me esse mortuum, et in sepulcro positum! Quoties volare super terras, et montes ac maria natatu acris transfretare! Cogat ergo me non vivere, vel pennas habere per latera, quia vagis imaginibus mens saepe delusa est.