Latin
19.531.141 to 19.531.156
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.141-156
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tibi, ut dicis, ferulas adhibeo, neque athenogeronta (senem discipulum) meum scutica, et plagis litteras docere contendo; sed quia fulmen [Al. flumen] eloquentiae tuae atque doctrinae omnes tractatores ferre non possumus, et ingeaii acumine perstringis oculos nostros, in tantum ut omnes tuos invidos putes, certatim opprimere te cupimus: ne si semel in scribendo obtinueris principatum, et in eloquentiae arce steteris, cunctis nobis qui aliquid scire volumus, mutire non liceat. Ego philosophus, rhetor, grammaticus, dialecticus, Hebraeus, Graecus, Latinus, trilinguis. Hoc modo et tu bilinguis eris, qui tantam habes Graeci Latinique sermonis scientiam, ut et Graeci te Latinum, et Latini te Graecum putent: et papa Epiphanius πεντάγΧωτto; [mss. πεντάγλωσσος ],quia quinque linguis contra te et Amasium tuum (Origenem) loquitur. Simulque admiror, qua temeritate contra tantarum artium virum audeas dicere: «Tu qui tot disciplinarum oculis vigilas, quomodo venia donandus es, si erraveris, et non perpetuo pudoris silentio contegendus? Quod cum legissem, et me putarem alicubi in sermone lapsum, «Qui enim in verbo non peccat, iste perfectus est (Jac. III, 2), »et suspicarer cum aliquid meorum prolaturum esse vitiorum, subito intulit: «Ante biduum mihi, quam proficisceretur harum bajulus, in manus venerunt, quae in me declamasti. »Ubi est ergo, quod minaris, et dicis, «Quomodo donandus es venia, si erraveris, et non perpetuo pudoris silentio contegendus? »Nisi forte prae angustia temporis potuisti ea in ordinem digerere: aut aliquem de eruditis conducturus eras, qui in opusculis meis gemmarum eloquentiae tuae ornamenta perquireret. Supra scripsisti: «Gratis a me missum codicem suscipe, quem sensu magno cuperes comparatum, et nunc humilitatis praestigiis loqueris. Imitati te volui [Al. volui]; sed refestinante eo, qui ad te remeabat, malui paucis ad te, quam ad alios pro tuis maledictis latius scribere.