Latin
19.531.157 to 19.531.178
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.157-178
Unproofread scanNot analysed yet
Et interim audacter frueris imperitia tua. Semel enim confessus es, dicens: «Superflua tibi reprehensio fuit ia paucis, quae professa nobis habetur in omnibus. »Nec reprehendam, quod comparatum codicem, pro empto posueris: cum comparatio aequalium sit; emptio pretii annumeratio: et refestinante eo, qui ad te remeabat, sordidissimae elocutionis περ:σ9ολογ(φ. Tantum sensibus respondebo; et te nequaquam soloecistam ac barbarum, sed mendacem, subdolum, impudentem esse convincam. In Praefatione libri περ\ Αρχών. —Si ad me tantum epistolam scribis, ut nic commoneas, et emendatum velis, ne caeteris scandalum facias, et aliis furentibus, jugulentur alii: cur libros contra me scribis ad alios, et legendos per satellites tuos toto orbe dispergis? Ubi est syllogismus tuus, quo me irretire conaris, et loqueris? «Quem in hoc, magister optime, emendare cupiebas? si illos, ad quos scribis, nihil deliquerant; si me quem arguis, non ad me scripseras. »Et ego tuis respondebo tibi sermonibus: Quem emendare cupiebas, magister indocto? eosne, qui non peccaverant? an me, ad quem non scripseras? Brutos putas esse lectores, et omnes non intelligere prudentiam tuam, imo malitiam, qua et serpens prudentior fuit cunctis bestiis in paradiso: ut a me secretam admonitionem flagites, quem publica accusatione persequeris; et non te pudet accusationem tuam Apologiam vocare? Quererisque cur opponam clypeum pugioni tuo, et tibi quasi religiosulus et sanctulus personam humilitatis imponis et dicis: «Si erraveram, quare scribis aliis, et non meipsum redarguis? »Hoc ipsum in te reto…qu bo: Quidquid enim me non fecisse causaris, quare non ipse fecisti? Velut si quis pugnis aliquem calcibusque collidens, si resistere voluerit, dicat ei: Nonne tibi praeceptum est: «Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 59)? »Quid enim, bone vir, tibi praeceptum est, ut me verberes, oculum mihi effodias;