Latin
19.531.264 to 19.531.285
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.264-285
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque a me translatas Origenis septuaginta hom tias. et nonnullos tomos in Apostolum jactes, in quibus sic cuncta limaverim, «ut nihil in iliis, quod a fide catholica discrepet, Latinus lector inveniat; »nunc eosdem libros haereticos criminaris; et verso stylo, quem praedicaveras, quia consortem putabas, accusas, quoniam [Al. additur modo] perfidiae tuae cernis inimicum. Quis e duobus calumniator est martyris? Ego qui illum dico haereticum non fuisse, nec scripsisse librum, qui ab omnibus reprehenditur: an tu, qui volumen hominis Ariani, titulo commutato, sub nomine martyris edidisti? Non tibi sufficit scandalum Graeciae, nisi illud et Latinorum auribus ingeras, et inclytum martyrem tua quantum in te est translatione deformes. Tu quidem alia mente fecisti, non ut me accusares, sed ut Origenis per nos scripta defenderes. Attamen scito Romanam fidem, apostolica voce laudatam, istiusmodi praestigia non recipere: etiam si angelus aliter annuntiet, quam semel praedicatum est, Pauli auctoritate munitam non posse mutari. Ergo, frater, sive a te falsatus est liber, ut multi putant: sive ab altero, ut forsitan persuadere conaberis, et temere credidisti, haeretici hominis σύνταγμα (opus) esse martyris, muta titulum, et Romanam simplicitatem tanto periculo libera. Non tibi expedit, ut per te clarissimus martyr haereticus judicetur; ut qui effudit pro Christo sanguinem, contrarius fidei Christi approbetur. Dic potius, Inveni librum, putavi illum martyris: ne timeas poenitentiam. Jam te non urgebo, non quaeram a quo acceperis: vel mortuorum aliquem nominato, vel in platea ab ignoto homine te emisse dicito. Non enim damnationem tuam quaerimus, sed conversionem. Melius est, ut tu erraveris, quam ut martyr haereticus fuerit. Interim de praesenti compede, utcunçue erue pedem. In futuro judicio tu videris, quid ad martyris contra te. respondeas querimonias. De Commentariis calumnia. Apollinarius et Didymus diversi.