Latin
19.531.286 to 19.531.305
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.286-305
Unproofread scanNot analysed yet
—Proponis etiam tibi, quod nemo objicit, et diluis quod nullus accusat. Ais enim quod in meis litteris legeris: «Dic, quis tibi permisit, ut interpretans quaedam auferres, quaedam mutares, quaedam adderes? »Statimque tibi ipsi respondes, et contra me loqueris: «Eu libi dico: Quaeso quis permiserit, ut in Commentariis tuis quaedam de Origene, quaedam de Apollinario, quaedam de te ipso scriberes, et non dc Origene totum, aut ex te, aut ex alio? »Interim in te dum allud agis, crimen fortissimum prodidisti, et ob…itus es veteris proverbii: Mendaces memores esse debere. Dicis enim me in Commentariis meis, quaedam de Origene, quaedam de Apollinario, quaedam ex me ipso posuisse. Si ergo Apollinarii sunt et Origenis, quae sub aliorum nomine posui: quomodo in libris tuis mihi crimen impingis, quod quando scribo: «Alius hoc dicit; Quidam sic suspicatur; »alius ille, et quidam, ego sim. Inter Apollinarium et Didymum explanationis, styli, et dogmatum magna diversitas est. Cum in uno capitulo diversas pono sententias, num contrarios sensus sequi credendas sum? Sed haec alias. Quid damnet in translatione libri πιρ\ Αρχών. Origenis interpretes. —Nunc quarto a te, quis tibi objecerit, quare de Ori gene vel abstuleris quadam, vel addideris, vel mutaveris, et te quasi in equuleo appensum interrogaverit: bona sunt, an mala quae transtulisti? Frustra simulas innocentiam, ut interrogatione stulta, veram percontationem extenues. Ego non accusavi quare Originem pro voluntate transtuleris: hoc enim et ipse feci, et ante me Victorinus, Hilarius, Ambrosiusque fecerunt; sed quare translationem haereticam praefationis tuae testimonio roborasti? Cogis me eadem rursus iterare, et per meas lineas …cedero. Dicis enim in eodem Prologo te ea quae ab haereticis addita fuerant, amputasse, et pro his reposuisse bona. Si haereticorum mala abstulisti, ergo quae dimisisti vel addidisti, aut Origenis erunt, aut tua, quae utique quasi bona posuisti.