Latin
19.531.380 to 19.531.406
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.380-406
Unproofread scanNot analysed yet
V, 20)! »Tu autem, dum inter mulsum magistrorum et venena pariter bibis, a magistro apostole recessisti, qui docet etiam angelum et se, si in fide erraverint, non sequendos. De Vigilantio calumnia. —In Vigilantii nomine quid somnies, nescio. Ubi enim eum scripsi haeretica apud Alexandriam communione maculatum? Da librum, profer epistolam: nusquam omnino reperies, et eadem licentia, imo impudentia mentiendi, qua putas omnes tuis sermonibus credituros, addis: «Quando testimonium de Secripturis in eum tam injuriose posuisti, ut ego id repetere meo ore non audeam. »Non audes repetere, qui tacendo amplius criminaris. Et quia non habes quod objicias, simulas verecundiam, ut lector te putet mihi parcere, qui mentiens nec tuae animae pepercisti. Quod est illud testimonium de Scripturis, quod de tuo ilio pudentissimo ore non exeat? Aut quid in sanctis libris potest turpe memorari? Si erubescis loqui, scribo saltem, ut nos procacitatis proprius sermo convincat. Ut caetera sileam, ex hoc uno capitulo comprobabo, ferream te frontem possidere fallaciae. Vide quantum timeam criminationem tuam. Si protuleris quod minaris, mea erunt universa quae tua sunt. Ego in Vigilantio tibi respondi. Eadem enim accusabat, quae tu postea et amicus laudas, et inimicus accusas. Scio a quo illius contra me rabies concitata sit, novi cuniculos tuos. Simplicitatem quam omnes praedicant, non ignoro. Per illius stultitiam tua in me malitia debacchata est; quam ego si epistola mea repuli, ne solus habere videaris baculum litterarum, non debes turpitudinem simulare verborum, quam nusquam omnino legisti; sed intelligere et confiteri, per illius vecordiam, tuis calumniis fuisse responsum. Epist. papae Anastasii ad Joannem Hieros. de Rufino. —In epistola sancti papae Anastasii lubricus exstitisti; et turbatus, in quo figas gradum non reperis. Modo enim dicis a me esse compositam, nunc ab eo ad te debuisse transmitti, cui missa est.