Latin
19.531.407 to 19.531.421
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.407-421
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum injustitiam scribentis arguis; etiam si scripta sit ab illo, sive non scripta, ad te nihil pertinere testaris, qui praecessoris ejus habeas testimonium, et rogantem Romam, ut eam illustrares praesentia tua, oppiduli tui amore contempseris. Si a me fictam epistulam suspicaris, cur eam in Romanae Ecclesiae chartario non requiri? ut cum deprehenderis ab episcopo non datam, manifestissime criminis reum teneas: et nequaquam aranearum mihi opponas cassiculos, sed fortissimo me et solidissimo constringas reti. Si autem Romani episcopi est, stulte facis ab eo exemplar epistolae petere, cui missa non est, et non ab ilio qui miserit, de Oriente exspectare testimonium; cujus auctorem et tesiem habeas in vicino. Vade potius Romam, et praesens apud eum expostula, cur tibi et absenti et innocenti fecerit contumeliam. Primum, ut non reciperet expositionem fidei tuae, quam omnis, ut scribis, Italia comprobavit, et baculo tuarum uti noluerit litterarum contra canes tuos. Deinde, ut epistolas contra te ad Orientem mitteret et cauterium tibi haereseos, dum nescis, inureret, diceretque libros Origenis περ\ 'Αρχών a le translatos, et simplici Romanae Ecclesiae traditos, ut fidei veritatem quam ab Apostolo didicerant, per te perderent, et quo tibi majorem faceret invidiam, ausus sit criminari hos ipsas, Praefationis tuae testimonio roboratos. Non est leve quod tibi impingit tante urbis pontifex, vel ab alio objectum temere suscepit. Vociferare et clamita per compila, per plateas: Non est meus liber; et si meus est, schedulas inemendatas Eusebius furto abstulit. Aliter ego edidi, imo nec edidi Nulli eas dedi, aut certe paucis; et tam sceleratus inimicus, tam negligentes amici fuerunt, ut omnium codices ab eo pariter falsarentur. Haec, frater charissime, facere debueras, et non illi tergum obvertens, in me transmarinas maledictorum tuorum saginas dirigere.