Latin
19.531.735 to 19.531.753
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.735-753
Unproofread scanNot analysed yet
V, 29)? Domini custodire substantiam, an furtum celare conservi? Aliter te non placabo, nisi et ego tecum accusanda commi- …ero? Si nullam fecisses mei nominis mentionem, si me non ornasses egregiis laudibus, poteram aliquod habere suffugium, et diversa obtendere ne rursus interpretata transferrem. Tu me, amice, compulisti ut aliquot dies in hoc opere perderem, ut proferrem in medium quod Charybdis debuit devorare: et tamen laesus, amicitiae in te jura servavi, et quantum in me fuit, sic me defendi ut te non accusarem. Tu nimium suspiciosus et querulus, qui dicta in haereticos ad tuam refers contumeliam. Quod si aliter amicus tuus esse non possum, nisi et haereticorum amicus fuero. levius tuas inimicitias quam illorum amicitias sustinebo. De epistola ad Rufinum. —Novum quoque me putas finxisse mendacium, ut epistolam ad te meo nomine componerem, quasi olim scriptam, quo bonus esse videar et modestus; quam tu nunquam omnino susceperis. Haec res perfacile probari potest. Multi Romae ejus exemplaria habent, ante hoc circiter triennium, qui tibi eam mittere noluerunt, scientes quae de meo nomine jactitares, et quam indigna proposito Christiano ac nefanda confingeres. Ego scripsi nesciens, quasi ad amicum. Illi non reddiderunt ei, quem inimicum noverant: parcentes et meo errori, et tuae conscientiae. Et simul argumentaris, quod si talem tibi epistolam scripseram, non debueram contra te in alio libello multa mala scribere. Hic est totus error tuus, et haec justa querimonia: quod quae nos in haereticos dicimus, tu in te dicta confingis: et nisi illis pepercerimus, te putas esse violatum. An ideo panem tibi non damus, quia haereticorum cerebro lapidem illidimus? Et ut nostram epistolam non probes, papae quoque Anastasii simili dicis fraude subnixam, de qua tibi ante respondi: quam si suspicaris ipsius non esse, habes ubi apud eum nos arguas falsitatis.