Latin
19.531.754 to 19.531.772
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.754-772
Unproofread scanNot analysed yet
Sin autem ejus est, ut hujus quoque anni contra te epistolae probant, frustra et falso falsam arguere niteris, cum ex illius vera epistola, nostram veram esse doceamus. Pythagorae discipuli. Pythagorica praecepta et symbola. Quid apud Graecos invenit primus Pythagoras. —In excusando mendacio tuo [Al. mendacium tuum], quam elegans esse voluisti: et ne sex millia Origenis libros proferas, Pythagorae a me exigis monumenta. Ubi est illa fiducia, qua inflatis buccis creberrime personabas, te quae in aliis libris Origenis legeras, emendasse in libris Αρχών, et non aliena, sed sua reddidisse suis? De tanta librorum silva unum fruticem ac surculum proferre non potes. Hi sunt veri fumi, hae nebulae, quas dum in me criminaris, in te exstinctas dissipatasque per me cognoscis, nec fractam cervicem dejicis, sed majori impudentia quam imperitia, dicis me denegare quae in promptu sunt, ut cum montes aureos pollicitus fueris, ne scorteum quidem nummum de thesauris tuis proferas. Justa contra me odia recognosco, et vera in nos debaccharis insania. Nisi enim ego quod non est, audacter exigerem, tu videbaris habere quod non habes. Pythagorae a me libros flagitas. Quis enim tibi dixit illius exstare volumina? Nonne in epistola mea, quam criminaris, haec verba sunt? «Sed fac me errasse in adolescentia, et philosophorum, id est, gentilium studiis eraditum, in principio fidei ignorasse dogmata Christiana, et hoc putasse in apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram. »De dogmatibus eorum, non de libris locutus sum, quae potui in Cicerone, Bruto, ac Seneca discere. Lege pro Vatinio oratiunculam, et alias ubi sodalitiorum mentio fit. Revolve dialogos Tullii. Respice omnem oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur: et Pythagoricorum dogmatum incisa publicis litteris aera cognosces. Cujus enim sunt illa χρυσά παραγγέλματα?