Latin
19.531.795 to 19.531.812
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.795-812
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem et Virgilius in sexto AEneidos volumine sequens loquitur: Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium Deus evocat agmine magno; Scilicet immemores supera ut convexa revisant, Rursus et incipiant in corpora velle reverti. Pythagorae alia dogmata. Origenes in libros suos Platonem transtulit. —Se primum fuisse Euphorbum, secundo Callidem, tertio Hermotimum, quarto Pyrrhum, ad extremum Pythagoram; et post certos temporum circulos, ea quae fuerant, rursum fieri; nihilque in mundo videri novum. Philosophiam meditationem esse mortis: quotidie de corporis carcere nitentem animae educere libertatem; μαθήσεις άναμνήσε«ς, id est, discentias reminiscentias esse; et multa alia, quae Plato in libris suis, et maxime in Phaedone, Timaeoque prosequitur. Nam post Academiam et innumerabiles discipulos, sentiens multum suae deesse doctrinae, venit ad magnam Graeciam, ibique ab Archyta Tarentino et Timaeo Locrensi Pythagorae doctrina eruditus, elegantiam et leporem Socratis cum hujus miscuit disciplinis, quae omnia, nomine commutato, Origenes in suos libros περί 'Ap- >ών transtulisse convincitur. In quo igitur erravi, si adolescens dixi me ea putasse in apostolis, quae in Pythagora et Platone et Empedocle legeram? Non ut tu calumniaris et fingis, in Pythagorae et Platonis et Empedoclis libris, sed quae in illis fuisse legeram, et aliorum me scripta eos habuisse docuerunt. Et hoc genus elocutionis frequentissi mum est: ut si dicam, quae in Socrate legi dogmata, putavi vera. Non quod Socrates libros ullos scripserit; sed quae legi apud Platonem et alios Socraticos illum habuisse. Et rursum, imitari volui gesta quae in Alexandro et Scipione legeram: non quod ipsa sua gesta descripserint, sed quod apud alios legerim, quae illos gessisse mirabar. Igitur etiam si docere non possem ipsius Pythagorae exstare monumenta, nec a filio ejus ac filia, aliisque discipulis probata convincerem, me non teneres mendacii, quia non libros, sed dogmata legisse me dixi: et te frustra errare, me tuum protegere mendacium voluisse, ut nisi ego unum librum Pythagorae protulero, tu sex millia Origenis libros perdideris.