Latin
19.531.813 to 19.531.831
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.813-831
Unproofread scanNot analysed yet
Minabatur Hieronymo interitum Rufinus. —Veniam ad epilogos, id est, maledicta tua, in quibus me ad poenitentiam cohortaris; et nisi conversus fuero, id est, nisi te accusante siluero, mihi minaris interitum. Et hoc scandalum redundatarum in caput meum denuntias, qui te hominem lenissimum et Mosaicae mansuetudinis, responsione mea ad scriptionis insaniam provocaverim. Scire enim te jactas crimina, quae tibi soli amicissimo sim confessus, et hac in medium prolatorum; meisque me coloribus esse pingendum, et debere meminisse, quod jacuerim ad pedes tuos, ne gladio oris tui amputares caput meum. Et post multa, in quibus furibundus exsultas, revocas te, et dicis optare pacem cum denuntiatione duntaxat, ut deinceps taceam, id est, ut non scribam contra haereticos, nec audeam respondere accusationi tuae. Si hoc fecero, frater ero et collega, et vir eloquentissimus et amicus ac sodalis, et quod his majus est, omnia quae de Origene transtuli, catholica judicabis. Sin autem mutiero et me commovero, illico impurus ero et haereticus, et tua indignus necessitudine. Haec sunt praeconia mea, sic me hortaris ad pacem, et ne gemitum quidem ac lacrymas dolori liberas esse concedis. Calumniandi licentiam reprehendit. Fulvia et Herodias. —Possem et ego tuis te coloribus pingere, et insanire contra insanientem; et dicere quidquid vel scio, vel nescio; et eadem licentia, immo furore et amentia, vel falsa, vel vera congerere, ut et me loqui, et te puderet audire; et objicere tibi, quae, aut accusantem damnarent, aut accusatum, ut ex frontis duritia fidem lectori facerem, ut quod impudenter scriberem vere scribere judicarer. Sed procul sit a moribus Christianis, ut dum aliorum petunt sanguinem, suum offerant; et sine gladio, voluntate homicidae sint. Tuae hoc bonitati, tuaeque mansuetudini et simplicitati convenit, qui de uno pectoris sterquilinio, et odorem rosarum, et fetorem profers cadaverum: et contra sententiam prophetalem (Isa.