Latin
19.569.59 to 19.569.87
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.569.59-87
Unproofread scanNot analysed yet
Qui calumniatur pauperem, lacessit fartorem ejus. Lingua sapientium bona novit, et os stultorum pronuntiat malum. Vir animosus parat rixas, et immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum. Manus manui inferens injuste non erit impunitus. Qui diligit vitam parcit ori suo. Ante contritionem praecedit contumelia, et ante ruinam mala cogitatio. Qui obfirmat oculos suos cogitat perversa, et provocat labiis suis omnia mala. Labia stulti ducunt eum in mala, et os audax mortem invocat. Malignus vir multa detrimenta patietur. Melior est pauper justus quam mendax dives. Gloria est viro, qui avertit se a maledictis: qui autem stultus est, talibus se obligat. Noli amare detrahere, ne eradiceris. Suavis est homini panis mendacii; postea implebitur os ejus calculo. Qui operatur thesauros lingua mendacii [Al. mendacis], vana sectatur, et veniet in laqueos mortis. In aure stulti noli quidquam dicere, ne forte irrideant sapientes sermones tuos. Clava et gladius et sagitta perniciosa sunt: sic et vir, qui contra amicum suum falsum dicit testimonium. Sicut aves avolant et passeres, ita maledictum vanum non superveniet illi. Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis ei fias: sed responde stulto ad stultititiam ejus, ne sibi sapiens esse videatur. Qui insidiatur amicis suis, cum visus fuerit, dicit: Ludens feci. Craticula carbonibus, et ligna igni, et vir maledicus ad tumultum rixae. Si te rogaverit inimicus tuus, parcens voce magna, ne consentias ei: septem enim nequitiae sunt in anima ejus. Gravis est lapis, et vix portabilis arena; sed ira stulti gravior utroque, crudelis est indignatio, et acuta ira et zelus impatiens est. Impius calumniatur pauperes: et qui confidit in cordis audacia [Al. avaritia], stultissimus est. Totam iram suam profert insipiens: sapiens dispensat in partes. Filius malus gladios dentes habet, et cultros molas, ut consumat infirmos de terra, et pauperes ex hominibus (Prov.