Latin
19.569.88 to 19.569.106
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.569.88-106
Unproofread scanNot analysed yet
X, et passim sec. LXX. »His ergo doctus exemplis, nolui mordere mordentem, nec vicem talionis implodere: maluique insaniam excantare furibundi, et unius libri antidotum venenato pectori infundere [Al. inserere]. Sed vereor ne nihil proficiens, illud Davidicum cantare compellar, et his me sermonibus consolari: «Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero. Locuti sunt falsa, furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non audiat vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus [Al. Deus]. Ad nihilum devenient, tanquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem (Psal. LVII, 4-9). »Et iterum: «Laetabitur justus, cum viderit vindiciam impiorum: manus suas lavabit in sanguine pectoris. Et dicet homo: si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra (Ibid. 12). »In extrema Epistola scribis manu tua: «Opto te pacem diligere. »Ad quod breviter respondebo: Si pacem desideras, arma depone. Blandienti possum acquiescere, non timeo comminantem. Sit inter nos una fides, et illico pax sequetur.