Latin
2.491.21 to 2.491.38
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.21-38
Unproofread scanNot analysed yet
qui nisi inclyti pontific…s baculo repellantur, latrare non cessant. Illud vero ridiculum, quod post triginta annos ad parentes se reversum esse jactat, homo qui nec patrem habet, nec matrem; et quos viventes juvenis dereliquit, mortuos senex desiderat: nisi forte parentes militari vulgarique sermone, cognatos et affines nominat, quos quia non vult deserere, ne inhumanus putetur aut durus, idcirco patria derelicta, Aquileiae habitat. Periclitatur Romae illa probatissima fides ejus, et hic supinus et lassulus, post triginta annos, per mollissimum Flami· niae iter, essedo venire non potest; sicque praetendit longi itineris lassitudinem, quasi triginta annis semper cucurrerit, aut biennio Aquileiae sedens, praeteriti itineris labore confectus sit. Rufini verba. —«Carpamus reliqua, et ipsa epistolae ejus verba ponamus: Quamvis igitur fides nostra, persecutionis haereticorum tempore, cum in sancta Alexandrina Ecclesia degeremus, in carceribus et exsiliis, quae pro fide inferebantur, probata sit. »Miror quod non adjecerit: Vinctus Jesu Christi, et liberatus sum de ore leonis, et Alexandriae ad bestias pugnavi, et cursum consummavi, fidem servavi, superest mihi corona justitiae. Quaexsilia, quos iste carceres nominat? Pudet me apertissimi mendacii; quasi carceres et exsilia absque judicum sententiis irrogentur. Volo tamen ipsos scire carceres, et quarum provinciarum se dicat exsilia sustinuisse. Et utique habet copiam de multis carceribus el infinitis exsiliis unum aliquod nominandi. Prodat nobis confessionis suae acta, quae hucusque nescivimus; ut inter alios Alexandriae martyres hujus quoque gesta recitemus, et contra latratores suos possit dicere: «De caetero nemo mihi molestus sit, ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto (Galat. VI, 17). »Quaestio de anima Christi. -«Tamen, et si quis nunc est qui vel tentare fidem nostram cupit, vel audire, vel discere, sciat quod de Trinitate ita credimus, »et reliqua.