Latin
2.491.39 to 2.491.64
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.39-64
Unproofread scanNot analysed yet
Supra contra canes tuos baculum episcopo porrigis, quo pro te munitus incedat. Nunc quasi ambigens dicis: Si quis est qui tentare fidem nostram cupit; denuo dubitas, cum multorum latratus ad te usque pervenerint. Non discutio parumper elocutiones tuas, quas et tu contemnis et despicis; tantum sensibus respondebo. Aliud a te quaritur, et pro alio satisfacis. Contra Arii dogmata, jam Alexandriae in carceribus et exsiliis dimicaveras, non voce, sed sanguine. Nunc super Origenis haeresi tibi calumnia commovetur. Nolo cures, quae sana sunt, vulnera medicare. Trinitatem dicis unius esse Deitatis. Hoc toto credente jam mundo, puto quod et daemones confiteantur Filium Dei natum de Maria Virgine, et carnem naturae humanae, atque animam suscepisse. Si arctius quid rogavero, contentiosum vocabis. Si dicis Filium Dei humanae naturae carnem atque animam suscepisse, oro te, ut absque stomacho respondeas; anima ista, quam suscepit Jesus, eratne antequam nasceretur ex Maria? an in origine virginali, quae de Spiritu sancto nascebatur, cum corpore simul creata est, vel jam in utero corpore figurato, statim facta et missa est de coelo? E tribus unum quid sentias scire desidero. Si fuit (Al. non fuit) antequam nasceretur ex Maria, necdum ergo erat anima Jesu, et agebat aliquid, ac propter merita virtutum postea facta est anima ejus. Si cepit ex traduce, humanarum igitur animarum, quas aeternas fatemur, et brutorum animantium, quae cum corpore dissolvuntur, una conditio est. Sin autem figurato corpore statim creatur et mittitur, fatere simpliciter, et nos scrupulo libera. Nihil horum loqueris: sed occupatus in aliis, simplicitate nostra abuteris, et praestigiis pompaque verborum haerere nos non sinis quaestioni. Quid, inquies, nonne quaestio erat de resurrectione carnis, et poenis diaboli? Fateor (Al. fatere). Ergo breviter pureque responde. Non quaero quod scrihis, camdem carnem resurgere, in qua vivimus, nullo membro amputato, nec aliqua parte corporis desecta, haec enim tua verba sunt: sed quaero, quod Origenes negat, utrum in eodem sexu, quo mortua sunt corpora, suscitentur: et Maria Maria, Joannes resurgat Joannes: an commisto sexu atque turbato, nec vir, nec femina sit;