Latin
2.491.211 to 2.491.236
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.211-236
Unproofread scanNot analysed yet
»Quae sunt illa quaedam? Nomen non babent? Taces? Libelli accusatorum loquuntur. «Puto, ait, quod omnes intelligant haec pro solo livore culpari. »Pro quo livore? Num invident eloquentiae tuae? Aut fecisti quod nullus hominum unquam facere potuit? Ecce et ego Origenis multa transtuli: et praeter te nemo nec invidet, nec calumniatur. «Si enim, inquit, aliquid est quod displiceat In auctore, quare id ad interpretem detorquetur? sicut in Graeis habetur, rogatos sum ut Latinis ostenderem. Graecia sensibus verba dedi Latina tantummodo. Sive ergo in illis sensibus laus inest aliqua, non est mea: sive culpa, similiter non est mea. »Et miraris, si de te homines male sentiant, cum de apertis blasphemiis dicas: «Si est aliquid, quod displiceat in auctore? »Omnibus quae in illis libris dicta sunt, displicent: et tu solus dubitas, et quereris, cur ad interpretem detorqueatur, quod in translationis tuae Praelatione laudasti. Rogatus eras, ut quomodo habebatur in Graeco, in Latinum verteres. Utinam fecisses quod rogatum te esse simulas! nulli nunc invidiae subjaceres. Si tu translationis servasses fidem, mihi necessitas non fuisset interpretationem falsam vera interpretatione subvertere. Novit conscientia tua, quae addideris, quae subtraxeris, quae in utramque partem, ut tibi visum fuerit, immutaris: et post haec audes dicere, quod et bona et mala non tibi, sed auctori debeant imputari? Et oppressus invidia adhuc verba moderaris; et quasi super aristas pendenti incedens gradu, loqueris, «Sive in illis sensibus laus est, sive culpa.» Defendere non audes, et tamen damnare non vis. Elige e duobus quod vis, optio tibi datur: si bona est interpretatio tua, lauda: si mala, condemna. Verum excusat se, et subnectit aliam stropham. Dicit enim: «Quin imo etiam aliud adjeci, sicut in Praefatiuncula mea designavi; ut in quantum possem, aliquanta deciderem: illa tamen quae mihi ad suspicionem veniebant, quod non ab ipso Origine ita dicta, sed ab aliis viderentur esse inserta, propter hoc quod de eisdem rebus in aliis auctoris ejusdem locis catholice dictum legeram.