Latin
2.491.237 to 2.491.264
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.237-264
Unproofread scanNot analysed yet
»Mira eloquentia, et Attico flore variata: «Quin imo etiam; »et «Quae mihi ad suspicionem veniebant. »Admiror ausum illum esse haec Romam verborum portenta transmittere. Compeditam putes linguam ejus, et inextricabilibus nodis ligatam, vix in humanum sonum erumpere. Sed ad causam redeam. Origenis blasphemia. —Quis tibi dedit hanc licentiam, ut multa de interpretatione decideres? Rogatus eras ut Graeca in Latinum verteres, non ut emendares: ut alterius dicta proferres, non ut tua conderes. Non fecisse te quod rogatus es, recidendo plurima, confiteris. Atque utinam praecidisses mala, et non in assertionem malorum, tua multa posuisses! E quibus unum proferam, ut ex hoc cognoscantur et caetera. In primo libro iup\ Αρχών, ubi Origenes lingua sacrilega blasphemavit, quod Filius Patrem non videat, tu etiam causas reddis, quasi ex persona ejus, qui scripsit, et Didymi interpretaris …,in quo ille casso labore conatur alienum errorem defendere, quod Origenes quidem bene dixerit: sed nos simplices homines, et cicures Enniani, nec illius sapientiam, nec tuam, qui interpretatus es, intelligere possumus. Praefatio tua, quam nominas, et in qua me miris ornas laudibus, te reum pessimae translationis facit. Dicis enim quod de Graeco multa decideris, licet taceas quod addideris. Quae decidisti, mala erant, an bona? Utique mala. Quae reservasti, bona an mala? Utique bona. Neque enim mala transferre poteras. Ergo mala amputasti, et reliquisti bona? Nulli dubium est. Probantur autem quae translata sunt, pene omnia mala. Quidquid igitur malum in translatione monstravero, tibi imputabitur, qui illud pro bono transtulisti. Aliud est, si Iniquus censor ejusdem criminis reus, alios de senatu pellis, alios in curia retines. Sed dicis, «Omnia mutare non poteram; sed ea tantum, quae addita ab haereticis arbitrabar, mihi amputanda credidi. »Pulchre. Si amputasti quae addita ab haereticis existimabas, ergo quae reliquisti, ejus sunt quem interpretatus es [Al.