Latin
2.491.379 to 2.491.401
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.379-401
Unproofread scanNot analysed yet
dictum], sed ab inimicis esse violatum. Hoc genere et iste ipse tuus liber, tuus non erit, sed forsitan meus. Et meus liber, quo tibi accusatus respondeo, si in illo aliquid reprehenderis, non erit meus, sed tuus, a quo reprehenditur. Et dum omnia ad haereticos refers, quid ecclesiasticis tribues, quibus proprium nihil relinquis? Et quomodo, inquies, in libris eorum vitiosa nonnulla sunt? Si me causas vitiorum nescire respondero, non statim illos haereticos judicabo. Fieri enim potest, ut vel simpliciter erraverint, vel alio sensu scripserint, vel a librariis imperitis eorum paulatim scripta corrupta sint. Vel certe antequam in Alexandria quasi daemonium meridianum Arius nasceretur, innocenter quaedam et minus caute locuti sunt, et quae non possint perversorum hominum calumniam declinare. Objiciuntur Origeni crimina, et tu non illum defendis, sed alios accusas; nec crimen renuis, sed criminosorum turbam requiris. Si tihi diceretur, quos habet Origenes in haeresi socios, recte ista proferes. Nunc a te quaeritur, haec quae in Origenis libris scripta reperiuntur, bona sint an mala? Taces, et pro his alia loqueris. Clemens hoc ait, Dionysius in isto errore deprehenditur: Athanasius [Al. Anastasius] episcopus sic Dionysii defendit errorem: apostolorum scripta similiter depravata sunt; quomodo et nunc ab aliis tibi haereseos crimen impingitur, et tu pro te taces et pro me confiteris. Ego neminem accuso, pro me tantum respondisse contentus. Non sum quod arguis: si tu es quod accusaris, ipse videris. Nec absolutio mea me, nec reatus te, aut innocentem, aut obnoxium crimini probabunt. Epistola Origenis ad amicos Alexandriae. Origenianae epistolae prior pars. —Praemissa falsatione ab haereticis, apostolorum, et utriusque Clementis, atque Dionysii, venit ad Origenem, et his verbis loquitur: «Ipsius hoc conquerentis et deplorantis scriptis ac vocibus probavimus. Quid enim ipse cum adhuc in carne vivens, sentiens, vidensque perpessus sit de librorum suorum vel sermonum corruptionibus, vel adulterinis edilionibus, ex ipsius epistola quam scribit ad quosdam charos suos Alexandriam, evidenter docetur.