Latin
2.491.402 to 2.491.414
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.402-414
Unproofread scanNot analysed yet
»Statimque exemplum subjungit epistolae, et qui falsitatem scriptorum Origenis haereticis imputat, ipse incipit a falsitate: non ita interpretans ut babetur in Graeco, nec id Latinis insinuans, quod ipse in suis litteris profitetur. Cumque illa epistola tota Demetrium Alexandrinae urbis pontificem laceret, et in totius orbis episcopos et clericos invehatur, et frustra ab Ecclesiis excommunicatum esse se dicat, nec velle in maledictis referre vicem, ne scilicet maledicus videatur esse homo, qui in tantum cautus sit ad maledicendum, ut ne diabolo quidem audeat maledicere; unde et Candido, Valentiniani dogmatis sectatori, calumniandi se occasionem dederit, quod diabolum salvandae dixerit esse naturae: hic dissimulato argumento epistolae, fingit pro Origene, quod ille non loquitur. Unde epistolae ipsius partem paululum ex superioribus transtuli, et his junxi, quae ab ipso commatice doloseque translata sunt, ut quo consilio superiora tacuerit, ipse lector agnoscat. Contra sacerdotes ergo Ecclesiae generaliter disputans, a quibus indignus communione ejus fuerat judicatas, haec intulit: «Quid necesse est de prophetarum sermonibus dicere, quibus saepissime pastoribus, et majoribus natu, et sacerdotibus, ac principibus populi comminantur et arguunt eos? Quae absque nobis de sanctis Scripturis elicere potestis, et liquido pervidere, quod forsitan hoc tempus sit, de quo dicitur: «Nolite credere amicis, nec speretis in principibus (Mich. VII, 5); »et nunc impleatur vaticinium: «Duces populi mei me nescierunt, filii stulti sunt, et non sunt sapientes. Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt (Jerem. IV, 21, 22); »quorum magis misereri quam cos odisse debemus, et orare pro illis, quam eis maledicere. Ad benedicendum enim, et non ad maledicendum creati sumus. Unde et Michael cum adversus diabolum disputaret de Moysi corpore, ne tanto quidem malo ausus est judicium inferre blasphemiae, sed dixit: «Increpet ubi Dominus (Judae 9).