Latin
2.491.529 to 2.491.552
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.529-552
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ille qui epistolam sub nomine meo poenitentiae finxerat, quod male Hebraea volumina transtulissem, objicere dicitur, me in Septuaginta condemnationem Scripturas sanctas interpretatum, ut sive falsa sunt, sive vera quae transtuli, in crimine maneam; dum aut in novo opere fateor me errasse, aut recens editio veteris condemnatio sit [Al. fit]. Miror quomodo in eadem epistola homicidam, et adulterum, et sacrilegum, et parricidam me esse non dixerit, et quidquid potest tacita mentis cogitatio intra se turpitudinis volvere. Gratias ei debeo agere, quod cum tanta silva sit criminum, unum mihi erroris vel falsitatis crimen objecerit. Egone contra Septuaginta interpretes aliquid sum locutus, quos ante annos plurimos diligentissime emendatos, meae liuguae studiosis dedi, quos quotidie in conventu fratrum edissero, quorum Psalmos jugi meditatione decanto? Tam stultus eram, ut quod in pueritia didici, senex oblivisci vellem? Universi tractatus mei horum testimoniis texti sunt. Commentarii in duodecim Prophetas, et meam et Septuaginta editionem edisserunt. O labores hominum, semper incerti o…mortalium studia contrarios interdum fines habentia! Unde me putabam bene mereri de Latinis meis, et nostrorum ad discendum animos concitare, quod etiam Graeci versum de Latino post tantos interpretes non fastidiunt; inde inculpam vocor, et nauseanti stomacho cibos ingero. Et quid in homine tutum sit, si innocentia criminosa est? Dormiente patrefamilias inimicus homo zizania superseminavit (Matth. XIII, 25). «Exterminavit vineam aper de silva, et singularis feros depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). »Ego taceo, et litterae non meae loquuntur contra me. Ignoro crimen, et crimen in toto orbe confiteor. «Heu mihi, mater mea, ut quid me genuisti, virum qui judicer et discernar omni terrrae (Jerem. XV, 10, sec. LXX)? »Ex Prologo in Genesin. —Omnes Praefatiunculae veteris Instrumenti, quarum ex parte exempla subjeci, huic rei testes sunt.