Latin
2.491.553 to 2.491.581
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.553-581
Unproofread scanNot analysed yet
Et superfluum est, quod in illis dictum est. aliter quam ibi dictum est, scribere. Incipiam igitur a Genesi, cujus Prologus talis est: «Desiderii mei desideratas accepi epistolas, qui quodam praesagio futurorum, cum Daniele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in linguam Latinam de Hebraeo sermone Pentateuchum nostrorum auribus traderem. Periculosum opus certe, et obtrectatorum latratibus patens; qui me asserunt in Septuaginta interpretum suggillationem, nova pro veteribus cudere: ita ingenium, quasi vinum probantes, cum ego saepissime testatus sim, mo pro virili portione in tabernaculo Dei offerre quae possim; nec opes alterius, aliorum paupertate foedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antiquae translationem Theodotionis miscuit, asterisco …,et obelisco …,id est, stella et veru, opus omne distinguens: dum aut illucere facit, quae minus ante fuerant, aut superflua quaeque jugulat et confodit, maximeque quae evangelistarum et apostolorum auctoritas promulgavit. In quibus multa de veteri Testamento legimus, quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud: «Ex AEgypto vocavi filium meum (Osee XI, 1); »et: «Quoniam Nazareus vocabitur (Matth. II, 23); »et: «Videhunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10); »et: «Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38); »et: «Quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praepa. ravit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9); »et multa alia, quae proprium σύνταγμα desiderant. Interrogemus ergo eos, ubi haec scripta sint; et cum direre non potuerint, de libris Hebraeis proferamus. Primum testimonium est in Osce. Secundum in Isaia. Tertium in Zacharia. Quartum in Proverbiis. Quintum aeque in Isaia. Quod multi ignorantes, apocryphorum deliramenta sectantur, et Iberas naenias libris authenticis praeferunt. Causas erro. ris non est meum exponere. Judaei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolemaeus unius Dei cultor, apud Hebraeos etiam duplicem divinitatem deprehenderet: quod maxime idcirco faciebant, quia in Platonis dogma cadere videbatur.