Latin
2.491.582 to 2.491.606
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.582-606
Unproofread scanNot analysed yet
Denique ubicunque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu sancio, aut aliter interpretati sunt, aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent, et arcanum fidei non divulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandria mendacio suo exstruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristeas, ejusdem Ptolemaei υπερασπιστής, et multo post tempore Josephus, nihil tale retulerint; sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud inter· pretem esse. Ibi spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia ea quae intelligit transfert. Nisi forte putandus est Tullius OEconomicum Xenophontis, et Platonis Protagoram, et Demosthenis pro Ctesiphonte orationem afflatus rhetorico spiritu transtulisse; ut aliter de eisdem libris per Septuaginta interpretes, aliter per apostolos Spiritus sanctus testimonia texuerit; ut quod illi tacuerint, hi scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? damnamus veteres? Minime. Sed post priorum studia, in domo Domini quod possumus, laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi; et quod nesciebant, dubiis protulere sententiis. Nos post passionem et resurrectionem ejus, non tam prophetiam, quam historiam scribimus. Aliter enim audita, aliter visa narrantur. Quod melius intelligimus, melius et proferimus. Audi igitur aemule, et obtrectator ausculta: Non damno, non reprehendo Septuaginta; sed confidenter cunctis illis apostolos praefero. Per istorum os inibi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritualia charismata positos lego: in quibus ultimum pene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? quid imperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione errare videor, interroga Hebraeos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria Latina, quam Graeca: Graeca, quam Hebraea. »Ex Prologo in libros Regum.