Latin
2.491.65 to 2.491.83
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.65-83
Unproofread scanNot analysed yet
sed utrumque, vel neutrum? Et an ipsa corpora incorrupta, et immortalia, et ut argute praemones, juxta Apostolum spiritualia permaneat in aeternum: et non solum corpora, sed caro et sanguis infusus, venis et ossibus irrigatus, quae Thomas tetigit: an certe paulatim resolvantur in nihilum, et ad quatuor unde compacta sunt elementa, retrahuntur? Haec aut dicere debueras, aut negare, et non ea loqui, quae subdole Origenes fatetur; ut quasi fatuis et pueris illudens, «nullo membro amputato, nec aliqua corporis parte desecta.» Scilicet hoc timuimus, ne sine naso et auribus surgeremus, et amputatis sectisque genitalibus, eunuchorum in coelesti Jerusalem civitas conderetur. Porro de diabolo sic sententiam temperat: «Dicimus quoque et judicium futurum, in quo judicio unusquisque recipiet propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala. Quod si homines recepturi sunt pro operibus suis, quanto magis et diabolus, qui omnibus exsistit causa peccati! De quo illud sentimus quod scriptum est in Evangelio (Matth. XXV): qui et ipse diabolus, et omnes angeli ejus, cum his qui opera ejus faciunt, id est, qui criminantur fratres, cum ipso pariter aeterni ignis haereditate potientur. Si quis ergo negat diabolum aeternis ignibus mancipari, partem cum ipso aeterni ignis accipiat, ut sentiat quod negavit. Repetamus singula. «Dicimus, inquit, futurum judicium; in quo judicio, »et caetera. Super verborum vitiis tacere decreveram; sed quia discipuli ejus mirantur eloquentiam praeceptoris, pauca perstringam. Dixerat judicium futurum; sed homo cautus timuit solum dicere, in quo, et posuit, in quo judicio; ne si non secundo repetisset judicium, nos, obliti superiorum, pro judicio asinum putaremus. Illud quoque quod postea infert, «qui criminantur fratres, cum ipso pariter aeterni ignis haereditate potientur, »ejusdem est venustatis. Quis enim unquam audivit potiri ignibus, et frui suppliciis?