Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 16
Jerome, Chronicum 16.6
Unproofread scanNot analysed yet
«"Et emisit eum, inquit, scilicet primum hominem, Dominus Deus e paradiso deliciarum, ut terram excoleret de qua sumptus erat. Et ejecit Adamum, eumque e regione paradisi deliciarum collocavit. >Tum addit ***:c Ingressus Adamus ad Evam uxorem suam est, quæ concepit peperitque Cainum. >Atque hinc omnino nostra hæc chronologia exordium capiat: superioris autem temporis, si qua est, historia, ea prorsus ut ineffabilis a posteris temporibus sejuncta habeatur. Age vero ipsi Hebraei in suis temporibus supputandis valde dissident inter se: quare operae pretium cst textuum apud ipsos exstantium notitiam habere, ut ex instituta rite comparatione veritas elucescat. Porro Mosaici quinque libri orbis opificium, aetates tum viventium ante diluvium tum priscorum hominum post illud, nec uon Hebraicas propagines, et denique Mosis ex hac vita excessum recitant.