Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 16
Jerome, Chronicum 16.7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim Legis Volumen apud Judaeorum successores aliter se habet, aique apud Samaritanos qui fuerunt Judaeorum proselyti. Quin adeo ipse litterae alia forma praeditae sunt apud Hebraeos, alia apud Samaritanos: atqui Samaritanas genuinas et primigenias habendas esse, ne Judaeorum quidem haeredes infitias ibunt. . . . . Igitur ante mutatas litteras nullum inter cos discidium fuit. Rursus quod attinet ad chronologiam, manifestus est partium dissensus, quem mox comparatio a nobis instituenda vel appriole coarguet. Yerumlamen Graecae interpretationis editio quibusdam in locis a Judaica quidem vehementer abludil, ab Hebraico -Samaritana autem non aeque: ita ut ad diluvium usque cum hac non congruat; inde tamen usque ad tempora Abrahami consentientem habeat traditionem. Qui apud nos fertur textus Septuaginta Virorum, is sub Phi'adelpbo Ptolemaeo in Graecanicum sermonem, Ægypti vernaculum, ei Hebræo conversus, miroque verborum ac sententiarum consensu in Alexandrina urbe elaboratus est (1); idemque in bibliotheca conditus et diligentissime conservatus. Nunc vero accurate perscribam *singulorum textum tcnorem, ut quivis facile praedictae historiæ differentias intelligere queat.