Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Secundum Hebraicum Samaritanorum Exemplar
Jerome, Chronicum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Jam a primo anno Abrahami ad Mosem egressumque Judaeorum ab i£ ypto, consensu omnium interpretum (I), anni fiunt DV, quorum est hujusmodi supputatio. Abrahamo vitae annum septuagesimum quintum agenti Deus conspiciendum se praebuit, recepitque se proli ejus daturum terram repromissionis. Sane monumentis litterarum consignatum est, annos quinque supra septuaginta natum exiisse Abrahamum e Charan: *<tulitque Abrahamus Saram uxorem suam, Lotumque fratris sui filium. i Praeterea diserte ait mox Scriptura": c Et apparuit Deus Abrahamo, dixitque ei: Semini tuo terram hanc dabo. >Itaque a primordio aetatis Abrahami conficiuntur anni LXXV: deinde ∗∗∗a LXXV anno Abrahami usque ad exitum Judaeorum ab Ægypto anni sunt CCCCXXX. Profecto ei rei Paulus quoque apostolus testis accedit ∗∗∗∗:i Testamentum, inquit, quod antca confirmatum erat a Deo, quæ post CDXXX annos facta est lex haud irritum facit ad destruendam repromissionem.» Additque *****: «Per repromiss onem autem donavit Dcus Abrabamo. i