Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Secundum Hebraicum Samaritanorum Exemplar
Jerome, Chronicum 17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim et alioex capite Judaicorum exemplarium absurditatem cognoscere licet; quod ibi nimirum homines ante Abrahamum dicantur genuisse tricenarii, cum contra vel Abrahami posteros nonnisi post annum trigesimum dedisse operam liberis relatuin sit. Ergo quaquaversus manifestum est, Septuaginta Virorum interpreta tionem ab antiquioribus nulloque errore vitiatis Hebræorum exemplaribus fluere. Ideoque et nos merito ad hanc chronologiam construendam eadein utimur præsertim cum Ecclesia quoque Christi toto orbe diffusa huic uni adhaereat, cujus usus a Servatoris nostri tum apostolis tum discipulis nobis commendatus est. &t8. Itaque, secundum Septuaginta Interpretes, ab Adamo ad diluvium anni numerantur MMCCXLII. A diluvio ad primum annum Abrahami anni CMXLII; quorum summa ann! MMMCLXXXIV. Secundum autem Ilebraicam Judaeorum scripturam ab Adamo ad di luvium anni sunt MDCLVI: tum a diluvio ad primun) annum Abrahami anni CCLXXXXII; quorum summa anni MDCCCCXLVIII. Denique secundum Hebraicum Samaritanonim textum ab Adamo ad diluvium anni sunt MCCCVII; deinde a diluvio ad primum annum Abrahami anni DCCCCXLII; quoram summa anni MMCCXLIX.