Latin
EUSEBII PAMPHILI CHRONICORUM LIBER SECUNDUS S. HIERONYMO INTERPRETE ET AMPLIATO…, Hieronymus Vincentio Et Galieno Suis Salutem
Jerome, Chronicum 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, mi Vincenti cbarissime, et tu Galiene pars animae meæ, obsecro, ut quidquid hoc tumultuarii operis est, amicorum, non judicum animo relegatis: praesertim cum et notario, ut scitis, velocissime dictaverim, et difficultatem rei etiam divinorum voluminum instrumenta testentur, quae a LXX Interpretibus edita, non eumdem saporem in Graeco sermone custodiunt. Quamobrem Aquila, et Symmachus, et Theodotio incitati, diversum pene opus in eodem opere prodiderunt: alio nitente verbum de verbo exprimere, alio sensum potius sequi, tertio non multum a veteribus discrepare. Quinta amem, ct sexta, et septima editio, lice' quibus censeantur auctoribus, ignoretur, tamen ita probabilem sui diversitatem tenent, ut auctoritatem sine nominibus meruerint. Inde adeo venit, ut sacrae littera minus comptae, et dure sonantes videantur; quod isti homines interpretatas eas de Hebræo nescientes, dum superficiclr. ,non medullam inspiciunt, ante quasi vestem orationis sordidam perhorrescunt, quam pulchrum intrinsecus rerum corpus inveniant. Denique quid Psalterio canorius, quod in morem nostri Flacci, et Graeci Pindari, nunc iambo currit, nunc Alcaico personat, nunc Sapphico tumet, nunc semipede ingreditur? Quid Deuteronomii et Isaiæ cantico pulchrius? Quid Salomone gravius? Quid perfectius Job? Quae omnia hexametris et pentametris versibus, ut Josephus et Origenes scribunt, apud suos composita decurrunt. Hæc cum Graece legimus, aliud quiddam sonant, cum Latine, penitus non cohaerent. Quod si cui non videtur linguae gratiam interpretatione mutari, Homerun. ad verbum exprimat in Latinum. Plus aliquid dicam, eumdem in sua lingua prosae verbis interpretetur, videbit ordinem ridiculum, et poetam eloquentissimum vix loquentem.