Latin
5.1 to 5.11
Jerome, Chronicum 5.1-2-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quorsum ista? Videlicet ut non vobis mirum videatur, si alicubi offendimus, si tarda oratio aut consonantibus asperatur, aut vocalibus hiulca vel divisa fit, aut rerum ipsarum brevitate constringitur, cum eruditissimi homines in eodem opere sudaverint, et ad communem difficultatem, quam in omni interpretatione causati sumus, hoc nobis proprium accedat, quod historia multiplex est, habens barbara nomina, res incognitas Latinis, numeros inextricabiles, virgulas rebus paritcr ac numeris intertextas, ut pene difficilius sit legendi ordinem discere quam ad lectionis notitiam pervenire. Ut autem manifesto cognoscaLur indicio, ad quem numerum historia quaeque pertineat, has distinctiones positas lector advertat, ut si ad primum numerum regni primitus enotati historia rcferenda est, primam litteram in explanatione historiae contempletur: et siquidem eam ex minio viderit, illi tempori applicandam vel anno sciat, quem suggesserit numerus similiter codem minio figuratus. Si vero numerum non puro minio, sed misto nigro notatum esse perviderit, secundae lineas numero debetur histojria. Si autem tertio numerorum ordini applicandum ost quod fuerit ascriptum, medium puro minio numerum, et partem reliquam ex solo nigro expressam conspicabitur. Quarta numeri linea nihil habebit ex minio, sed indicio erit, quod sibi historia debeatur, cum minio facta litera in principio enodationis historiæ, quae etiam superioribus signis subdenda cst, nihilominus apparebit, nullo superius memoraturum signorum numcris respondeutc. Sin vero non minio, sed mistim nigro rubroque littera fuerit expressa, refulgens ex rubro numerus in quintam numerorum lineam poterit adverti. Et ita scita linea numeri ut secunda, septima ut tertia desigaabitur. octava quoque ut quarta apparente linea bicolori. Cum vero nec in numeris, nec in explanatione historiæ ullum horum signorum, quæ praediximus, fuciit, nona linea quod adnotatum fUCI'it, viadicabit. Non tamcn omnia hujusmodi requirenda sunt necessario, cum minor est numerus linearum.