Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 2
Jerome, Chronicum 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et primum quidem dicit regionem Babyloniorum sitam esse ad amnem Tigrim; Euphratem (3) autem eamdem intelilucre (4). Ibidem silvestre triticum nasci et hordeum et lentem et ervum et sesamum: tum in paludibus et arundinetis cjus fluminis radices quasdam occurrere esui aptas, quibus nomen est onis, easque panis hordeacei vim habere: denique ibi esse palmas ct mala aliaque multi generis poma, piscesque ct volatilia silvestria atque palustria. Porro regionis ejus partem, quæ Arabiam spectat, ar. dam esse fructibusque carcntcm; quæ vero contra Arabiam sita est, eam montibus et fructibus abundare. Jam in ipsa urbe Babylone ingentem alienigenarum hominum, qui videlicet Chaldæam incolunt, colluviem versari, eosdemque luxuriosam et belluini prorsus ritus vitam agitare.