Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 2
Jerome, Chronicum 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Atque primo anno c Rubro mari cmersisse ait intra eosdem terminus Babyloniorum horrendam quamdam belluam, cui nomen Oanni, quod et Apollodorus in Historia narrat: eamque toto quidem corpore piscem fuisse, verum sub capite piscis aliud caput appositum, ct in cauda pedes ad instar hominis, ct loquelam humanæ similem: ejusque imaginem ad hunc usque dictu delineatam superesse. Hanc belluam, inquit, interdiu cum honiinibus versari solitam, nullumque cibum capere: docuisse homines litteras, et varia genera artium, descriptiones urbium, templorum structuras, juris prudentiam, titium regundorum doctrinam: semina præterea et fructuum collectionem demonstravisse, atque omnia prorsus qnae mundanae societati conducunt hominibus tradidisse: ita ut ex eo tempore nemo aliquid frugi invenerit. Tum sub solis occasum eam belluam Oannem denuo mergi solitam man, noctuque in immenso pelago collocari, atque ita ancipitem quamdam vitam degere. Deincepset alias stiperiori similes belluas semet prodidisse, de quibua in regum historia dicturum se pollicetur. Rursusque ab Oanne ait scriplun. de rerum originc, ct de publico regimine, impertitamque ab eadem bellua hominibus loquclam et industriam.