Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 2
Jerome, Chronicum 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque ea omnia ante mista fuissent, supervenicntem ait Belum mediam dissecavisse mulierem, ei ejusque,dimidio altero terram, ex altero cœlum fecisse, universis, quæ in ipsa erant, belluis internecione deletis. Ait autem, de harum rerum naturis allegorice sic fuisse dictum: nimirum quo tempore humidum et aqua omnia tenebant, nihilque Ibi praeter belluas erat, idolum illud caput suum præcidisse, sanguinemque inde manantem humo ab aliis idoLis esse commistum, et sie homines procreatos: qui idcirco et intelligentia praediti sunt et divinae mentis participes. G. Age vcro Belum (4) aiunt, quem Graeci interpretantur Δlα (Armenii vero Aramazdem [5]) scissis tenebris terram a cœlo separavisse, pulchreque mundum disposuisse: belluas autem non sustinentes lucis vim exanimatas esse. Tunc Belum, qui regionem desertam, attamen fcracem, cerneret, cuidam e diis imperavisse ut cum sanguine, qai e suo capite abscisso deflueret, terram subigeret atque homines fingeret, cum cæteris brutis et belluis quae hunc aerem pati possent. Belum item stellas et solem et lunam et quinque sidera errantia condidisse. Hæc, Polyhistore teste, Berosus (6) primo libro narrat. Secundo autem *idem reges singillatiin perscribit: tempora quoque regum decem, quæ ante diximus, ad annorum myriades plus quadraginta protendit.