Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 2
Jerome, Chronicum 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen si quis sibi persuadeat tantum annorum numerum, quantum Chaldaei scripserunt, eum jure oportebit et aliis fallacibus narratiuriculis fidem adhibere. Si ergo hic numerus naturam rerum excedit, et omnino absurdus est, etiamsi forte aliter intelligatur (7), si quis, inquam, hoc sibi persuadeat, sequitur ut qtae traditur doctrina teri- 'porum, ea non sine inquisitione recipienda esse videatur, Jam si cum tut annorum millibus, quot secundum illorum chronologiam conficiuntur, successiones quoque principatuum in gentibus pro rata portione ejus longaevitatis proferrent, resque item aliquas et opera, quæ eo intervallo pio temporum spatiositate acta essent; merito quis suspicaretur, aliquid fortasse veritatis apud cos delitescere. Verum enimvero quod a decem tantum hominibus tot annorum myriades comprehensas existimaverint, quis demum ejusmodi fabulationes Don insaniam esse putet? Fortasse tamen qui dicuntur sari, ii non eum annorum numcrum quem nos existimamus, sed aliud quid brevis temporis v intervallum significant (i). Namque etiam apud priscos. Egyptios *lunares dicebantur anni: nempe summa triginta dierum, qui singulis mensibus continentur, annus vocitabatur. Alii ὥρας nuncupabant trimestre spatium: ita ut conversiones trimestres temporum, quotannis contingentes, pro anno haberent. Fieri ergo potest ut Chaldaeorum etiam qui dicuntur sari, ejusmodi aliquid demonstrent.