Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 22
Jerome, Chronicum 22.4
Unproofread scanNot analysed yet
Interim post hujus fugam Alexandrini, missis oratoribus; seniori ejusdem fratri Ptolemaeo Soteri denuo regnum oflerebant, qui Cypro reversus est. Hinc septem anni sexque moIses labuntur: totidem enim is superfuit post reditum. Tempus autem universum post patris obitum in ipsum confertur, ascripto integro numero annorum XXXV, mensiumque vi. Sane Ptolemæo Soteri tribuendi essent ex intervallo anni XVII mensesque VI; alteri autem, scilicet Alexandro, anni octodecim, iis videlicet interjecti quibus major natu regnavit: quos etsi de albo Ægyptii tollere non potcrant, pro viribus tamen delebant; propterea quod ipsis Alexander obstiterat (3), Judseorum quibusdam fretus auxiliis (4). Ideirco temporum Alexandri rationem non habent, cunctosque annos XXXVI de majore fratre recitant.