Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 22
Jerome, Chronicum 22.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sex praeterea menses ab obitu senioris fratris reliquos, quibus annus tricesimus sextus absolvitur, haud conferunt in senioris filiam Cleopatram, uxorem minoris, quae patre exstincto regia negotia. procuravit: neque item Alexandro, qui regnavit cum ea diebus xix, hos ipsos dies XIX tribuunt. Porro hic Alexander filius erat minoris Ptolemæi sive Alexandri, privignus autem Cleopatne, atque in urbe Roma habitabat: cumque ea tempestate stirps regia virilis in iEgypto deficeret, accitus venit Alexandriam, sibique uxorem copulavit quam antea dixi Cleopatram, invitaque (5) muliere imperium sibi vindicavit. Mox et illam post novemdecim dies interfecit: tum ipse quoque turbae armatorum in gymnasio implicitus propter nefandum suum parricidium interemptus est (6). G. Unit! Alexandro successit Ptolemæus, cui cognomentum fuit novus Dionysus (7), Ptolemæi Soleris filius, praedictae Cleopatrae frater. Hujus imperantis numerantur anni XXIX (I). Filia ejusdem Cleopatra Lagidarum generis postrema fuit; ejusque imperantis recitantur anni XXII. Neque tamen hae dominationes continentem temporis seriem ab initio ad Onem per se seorsimque descriptae tenent; verum inter se implicitae aliae alias vicissim occupant. Nam sab novo Dionyso, flliabus ejus Cleopatrae, quae et Tryphsena (2), atque Berenici regni triennium attributum est; duabus quidem annus unus; post obitum veto Cleopatræ seu Tryphænæ biennium uni Berenici. Nimirum accidit, ut Ptolemaeus Rotnain proficiseeretur, ibique,aliqUandiu subsisteret; filiæ autem, cuM pater rediturus non videretur, regni gubernaculum sibi vindicarent; tum aliquot consanguinet Berenici opem ferentes (3), cum ea rebus præessent: donec Ptolemæos Roma reversus est, qui mox pietatis affeCtuumque erga filiam oblitus, resque ab ea gestas exosus, eamdem morte mal. tavit.