Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Ccxxx
Jerome, Chronicum 3-19
Unproofread scanNot analysed yet
e Harmodius et Aristogiton Hipparchum Atheniensium tyrannum interfecerunt: ct Leaena meretrit amica eorum, cum tormentis cogeretur ut socios proderet, linguam su:un mordicitus amputavit. Templum Hierosolymis consummatur, prophetantibus apud Judaeos Aggaeo et Zacharia. f Secundo anno Darii regis Persarum templum in Hierosolymis exstruitur a Zorobabele, consummaturque opus anno quarto. Remissio quidem captivitatis Judaeorum et venia templi aedificandi sub Cyro exordium habuit: consummatur vero templum sub Dario: quia vicinae gentes assiduis incursibus aedificatio- Aem templi impedierant. Clemens quoque congruit in primo stromate ita scribens: <Et perseveravit captivitas annis septuaginta, usque ad secundum annum Darii filii Hystaspis, qui Persis, et Assyriis, ei Ægypto regnavit: sub quo Aggaeus et Zacharias, et unus ex duodecim, qui vocatur Angelus, prophetacunt: sacerdotio quoque functus est Jesus filius Josedech. »Haec supradictus vir. Quod autem septuagesimus annus desolationis templi altero anno Darii fuerit expletus, domesticus testis est Zacharias propheta secundo anno Darii ita dicens: <Domine omnipotens, quousque misereberis Hierusalem, et civitatibus Juda, quas despexisti? Iste septuagesimus annus est. >