Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Ccxl
Jerome, Chronicum 6-5
Unproofread scanNot analysed yet
a Decimoquarto loco maris imperium tenuerunt Lacedaemonii annis 11. Romanorum reges a Romulo, septem usque ad Tarquinium Superbum, imperaverunt annis CCXL aive, ut quibusdam placet, CCXLIII [al. CCILIV]. Inde apud eos dominatus regii finis est. Post exactos itaque reges primum consules a Bruto esse coeperunt: dein tribuni plebis ac dictatores: et rursus consules rem publicam obtinuerunt per annos ferme CCCCLIIV, usque ad Julium Caesarem, qui primus singulare arripuit imperium olympiade CLXXXIII. Pulsis Urbe regibus, vix usque ad xv lapidem Romani tenebant imperium. Valerius Bruti collega adeo pauper mortuus est, ut sumptu publico sepeliretur. c Decimo qninto loco mare obtinuerunt Naxii annis x. Censu agitato, inventa sunt Romae bominum CXX fal. cxv] millia. d Nono anno post exactos reges nova Romæ dignitas est creata, dictatura scilicet, et magister equitum [al. militum], qui dictatori obsequeretur. Dictator primus Largius, magister equitum. Spurius Cassius fuit.