Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dccxc
Jerome, Chronicum 3-23
Unproofread scanNot analysed yet
Marcus Antomus R. DCCC. Liberali s, Latinus. l hetor, magnas inimicitias cum Palæmone exercet. b Fame facta In Graecia, tritici modius sex drachmis venundatus est. Palaemon Vicentinus insignis grammaticus Romæ habetur: qut quondam interrogatus, quid inter stillam et guttam interesset; Gutta, inquit, stat; stilla cadit. Magna fames facta est Romae. c Claudius Felicem procuratorem Judaea mittit, apud quem Paulus apostolus accusatus in defensionem sui perorat. d Sub Felice procuratore Judææ multi exatiterunt, qui populum sua persuasione deciperent: in queis et Ægyptius quidam pseudoprophetes fuit: qui plurimos sibi associans, in ipso magnarum rerum conata per exercitum Felicis opprimitur. Scribit Josephus consentanea apostolorum Actibus, in quibus Pam. dicitur a tribuno: Nonne tu es Ægyptius, qui ante hes diss concitasti et eduxisti in desertum quatuor millia virorum t e Felice recedente a Judaea, seditio in Caesarea Stratonis exorta magnam Judaeorum multitudinem perdidit. f Festus succedit Felici, apud quem, præsente Agrippa rege, Paulus apostolus religionis suae rationem exponens, Romam vinctus mittitur. Probus Berytius eruditissimus grammaticus Homae agnoscitur.