Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, Prima Persecutio
Jerome, Chronicum 3-24
Unproofread scanNot analysed yet
g ViL VESPASIANUS annis Ix, mensibus xit diebus XXII. /1 Vespasianus apud Judaeam imperator ab exercitu appellatus, et bellum Tito filio commendans, Ronum per Alexandriam proficiscitur. Capitolium Romae incensum. i Titus, Judaea capta et Hierosolymis subversis, DC millia virorum interficit. Josephus vero scribit undecies centena millia fame et gladio periisse, et alia centum miliia captivorum publice venundata. Ut autem tanta multitudo Hierosolymis reperiretur, causam azymorum fuisse refert: ob quae ex omni gente Judaei ad templum confluentes, urbe quasi carcere sunt reclusi. Oportuit enim in bis diebus Paschæ eos interfici, in quibus Salvatorem crucifixerant.