Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, Prima Persecutio
Jerome, Chronicum 4-14
Unproofread scanNot analysed yet
a Colligitur omne tempus in secundum annum Vespasiani, et novissimam Hierosolymorum eversionem, a quinto decimo anno Tibern Caesaris, et ab exordio evangelicae praedicationis, anni XLIII. A captivitate autem, quam ab Antiocho perpessi sunt, anni CCXXXIX. Porro a secundo Dant anno, sub quo rursum templum aedificatum est, anni DICt. A prima autem aedificatione templi sub Salomone, usque ad novissimam ejus ruinam, quæ sub Vespasiano facta est, anni MCIII. Achaia, Lycia, Rhodus, Byzantium, Sumus, Thracia, Cilicia, Commagene, quae antea liberae et sub regibus amicis erant, in provinciam redactæ. e Tres civitates Cypri terraemotu corruerunt. b Vespasianus Capitolium aedificare orsus (i). c In Alexandria orta seditio. d Colossus erectus babens altitudinis pedes CVII (Ann CXXVIII). Q. Asconius Paedianus, scriptor historicus, clarus habetur: qui LXXIII aetatis suae anno captus luminibus, XII postea vixit annos in summo honore omnium consenescens. Gabinius [at. Gahianus, vel Gabinianus celeberrimi nominis rhetor, in Galliis. docuit. f Lues ingens Romae facta: ita ut per multos diesein ephemeridem decem millia ferme mortuorum hominum efferrentur. Nobilitatis Romanae morbo pars maxima periit.