Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, A Mose Usque Ad Salomonem
Jerome, Chronicum 31
Unproofread scanNot analysed yet
Mosis nnni XL. Josuæ anni XlVII. Alicnigcnanim et Gothonielis judicis anni LXXX (5). Alienigenarum necnon Deborae et Baraci anni xi. Gedeonis anni XL. Abimelechi anni III. . Tholæ anni XXII. Jairi anni XXII. Alienigenarum et Jephtæ judicis anni vi. Sebegonis (6) anni VII. Labdonis (7) anui VIII. Alienigenarum et Samsonis anni xx (8). Eo tempore gestum f6t bellum Iliacum. Heli anni XL. Sainuelis et Saulis anni XL. Davidis anni XL. Salomonis anni IV usque ad templi ædificium. Summa a Mose egressuque ab Ægypto usque ad templi structuram, anui CDLXXX (9). De Josua Mosis successore liber illius hemonymus nihil narrat, præterquam quod anno aetatis centesimo dccimo obiit. Hebraei tamen annis septem supra viginti ducatum ab co gestum cenfirmant, adeo ut ipse annum agens aetat. quadragesimum tertium cx Ægypto cum Mose discesserit. Jam vcl ipsius Samuclis tempora quandoquidem sacri libri perspicue non tradunt, ego quidcm quod a divo apostolo de Saule dictum cat, id Sauli aeque et Samueli communem esse putem. Certe Samuelem plurimis annis praiuisse populo apparet: Saulis vcro biennium tantummodo sacer sermo confirmat. Namque primo capite Regni sic ait Scriptura: «Filius, inquil, anniculus crat Saul cum regnum iniit; et duobus præterea annis dominatus cst Israeli. >Quanquam Symmachus eum locum illulninat, quem ita interpretatur: «"Filius, inquit, tanquam anniculus erat Saul cum regni habenas accepit. »Quibus verbis hominem simplicem vitiique expertem significat sub regni primordiis, qui tamen in co vitæ habitu ultra biennium non manserit; posteaque depravatuln, et a Deo rejectum, adeo ut a daemone suffocaretur. Hinc et illius reliqui anni in Samuelis aetate censcetur, ita ut quadraginta anni scribantur Samuelis et Saulis.