Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, A Mose Usque Ad Salomonem
Jerome, Chronicum 52
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen non apostolico solum testimonio tempora Saulis in tot annos excrescunt, sed diligenli atque accurata etiam Librorum sacrorum considcralione. Saule quippe morluo, ait historia***, Jebusthem Saulis lilium quadraginta annos natum Israelis regno politum esse, idque biennio retinuisse, dempta Judae domo quae partes Davidis sequebatur. Jam hunc, Jebusthem Saule recenter ad regnum provecto natum esse vel inde constat, quod sacri libri, IUliis tribus Saulis regnum non ila pridem exorsi commemoratis (1), hunc, de quo sermo est, Jebusthem silentio premunt: quae res natum postea coarguit: tantumque Saulis regnum, quanta post ejus obitum aetas filii deprehenditur. Post hactenus dicta, id omnino tenendum est quod tertio Regnorum (2) scribitur, nempe ab egressu ex. Egypto usque ad Salomonem templique ædificium annos effluxisse CDLXXX. Jam ab Abrahamo ad exitum duce Moyse anni erant DV. Et a ditnvio ad primum annum Abrahami anni CMXLII. Denique ab Adam ad diluvium anni MMCCXLII. Summa autem ab Adamo ad Salomonem templumque (onditum, annorum est MMMMCLXX (3). De temporibus Salomonis, ejusque ad condendum templum collatis curis, Josephus historiographus primo Judaeorum prisoorum libro Phœnicios hoinincs testes invocat. Haud inutile mihi videtur memoratorum ab eo virorum suffragium. In laudata igitur Historia sic ille scribit.